“Ritrovare il grande soffio…”

“Sembra sia venuto il tempo di ritrovare il grande soffio che sospinse la Chiesa nel momento in cui la costituzione «Sacrosanctum Concilium» fu preparata, discussa, votata, promulgata e conobbe le prime misure di applicazione” (Giovanni Paolo II, Lettera apostolica Vicesimus Quintus Annus, 23).

Certamente è molto più facile criticare e tornare idealmente a tempi andati che sforzarsi di studiare, ricercare e trovare nuove sintesi. Ma questo è il compito che ci è davanti. E, fortunatamente, il tempo del grande soffio del Concilio Vaticano II può essere meglio approfondito grazie al più facile accesso alla relativa documentazione.

Oggi riproduciamo il testo, presentato alla plenaria della Commissione Preparatoria De Liturgia dell’aprile 1961, preparato dalla Sottocommissione I (De mysterio sacrae Liturgiae). Esso costituisce la primissima tappa redazionale del primo capitolo della Costituzione liturgica, per cui, anche se conoscerà ritocchi e riformulazioni, può essere utile rileggerlo, per respirare un poco di quel clima.

Schema de doctrina propositum

Caput I De mysterio sacrae liturgiae

“Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio” (Hebr. 1, 1-2), quem “misit evangelizare pauperibus, sanare contritos corde” (Is 61,1; Lc 4,18). Opus redemptionis humanae, cui magnalia a Deo in populo Veteris Testamenti patrata praeluserant, complevit Christus Dominus praecipue per suae mortis, ab inferis resurrectionis et gloriosae ascensionis paschale mysterium, ex quo Ecclesia nascitur, magisque in dies aedificatur, crescit et nutritur, “filii” vero “Dei, qui erant dispersi congregantur in unum” (Jn 11,52).

Nam sicut Christus missus est a Patre, sic Christus Apostolos eorumque successores misit. “Ite, praedicate evangelium omni creaturae” (Mc 16,15), ut non solum annuntiarent Christum morte sua nos a morte eruisse et resurrectione sua in regnum Patris transtulisse, sed etiam quae evangelizarent, per sacramenta efficerent. “Quod enim Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit” (S. Leo M., Serm. 74, 2): per baptismum nempe, necnon per caetera sacramenta, homines inseruntur in paschale Christi mysterium, “commortui, consepulti, conresuscitati” (Rom. 6,4; Coloss 3,1; Eph 2,6; 2 Tim 2,11) ita ut fiant “veri adoratores, quos Pater quaerit” (Jn 4,23).

Unde in omne actione liturgica praesens adest Christus qui nobis loquitur et hoc idem opus salutis pergit, quod degens in terra patraverat, atque laudes Deo Patri indesinenter persolvit. Ecclesia vero, [p. 2/28) ut Sponsa dilectissima, toto corde mysterio Sponsi adhaeret vocemque suam voci Sponsi consociat in laudem Dei. (Cf. Pius XII, Encyclica Mediator Dei, n. 20, n. 2-3). Omnis igitur liturgica celebratio est “actio sacra praecellenter” (Pius XI, Divini Cultus, (Ed. Bugnini 60) utpote actio Christi sacerdotis eiusque Corporis quod est Ecclesia, cuius regales nuptiae cum caelesti sponso celebrantur (Cf. Pius XII, Mediator Dei, 37, 49).

Die dominica, en te kyriake emera (Apoc. 1,10), id est Christi gloriose resurgentis die, Ecclesia in unum convenit ad paschale mysterium celebrandum, tum legendo “in omni Scripturis quae de ipso erant” (Luc. 24,27), tum eucharistiam conficiendo in qua “mortis eius victoria et triumphum repraesentatur” (Concil. Trident., sess. 13, c. 5).

Quotannis unam dominicam diem solemnius ceu Pascha Domini et nostrum Ecclesia celebrat, Noctem vigilantem resurrectionis Christi et liberationis nostrae, fontem baptismatis aperiens. Hoc festum exercitationibus quadragesimalibus praeparatum et per quinquaginta dies continuatum, centrum est totius anni liturgici; in quo tamen anno totum Mysterium Christi explicatur, ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, Diem Pentecostes et, in ultimis dominicis, exspectationem beatae spei et adventus Domini (Tit 2,13).

            Terrena igitur liturgia est praelibatio celesti illius quae vere eadem est: “cum omni militia celesti exercitus hymnum gloriae Domini canimus”. Sed cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. 3,4).

 

Caput II

De connexione S. Liturgiae cum tota actione Ecclesiae

 

            Licet S. Liturgia non amplectatur totum ambitum actionis Ecclesiae, est tamen culmen ad quod omnia tendere debent et simul fons a quo omnia procedunt.

            Antequam homines ad S. Liturgiam accedere possint, necesse est ut ad fidem et conversionem vocentur: “Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo au-[p. 3/29)]tem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?” (Rom. 10,14-15). Unde Ecclesia, variis missionis laboribus, praeconium salutis nuntiat. Omnes autem eius conatus ad id diriguntur, ut homines solum Deum verum et quem misit Iesum Christum cognoscant, a viis suis convertantur, per baptismum Patri reconcilientur et ad S. Liturgia et Eucharistiam admittantur.

            Etiam post baptismum receptum, iis qui ad Liturgiam accesserunt, Ecclesia debet semper fidem poenitentiamque praedicare et eos ad sacramenta disponere.

            Ipsamet liturgica celebratio non esset authentica, nisi ea durante pastor conetur ut populous actuose, praesertim vero conscie et fructuose participet.

            Vicissim, liturgica celebration renovat per Eucharistiam foedus Domini cum hominibus eosque in urgentem caritatem Christi trahit. Unde eriuntur omnia opera caritatis et apostolatus, coguntur christiani, qui non sunt de mundo, lucem mundi esse et Patrem glorificare coram hominibus.

            Insuper, esti liturgia sacra sit praecipue oratio ad Patrem et adoratio Divinae Maiestatis, necnon donum gratiae Dei, “magnam continet populi fideli eruditionem” (Conc. Trid. Sess. 22, cap. 8). “In populo rebus fidei imbuendo per easque ad interiora vitae gaudia evehendo longe plus habent efficacitatis annuae sacrorum mysteriorum celebritates quam quaelibet vel gravissima ecclesiastici magisterii documenta” (Pius XI, Encycl. Quas Primas, cf. Bugnini, p. 57). Hoc fit non solum quia in actione liturgica veritates fidei proponuntur, sed praecipue quia, ducendo fideles in mysteriorum celebrationem et eos adiuvando ut de sacramento vivant, Ecclesia pedetentim animas cognitione Domini nutrit et materne introducit in novitatem fidei.

Bibliografia:

Pontificia Commissio De Sacra Liturgia Praeparatoria Concili Vaticani II, Documenta sessionis plenariae mensis aprilis 1961, Relationes subcommissionum, 135-160: Archivio Segreto Vaticano, Conc. Vat. II, busta 1369.

C. Braga, “La genesi del primo capitolo della ‘Sacrosanctum Concilium'”, Ephemerides Liturgicae 113 (1999) 405-448.

Annunci

Un pensiero su ““Ritrovare il grande soffio…”

  1. Pingback: Rivoluzionari? | sacramentumfuturi

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...