La preparazione della Sacrosanctum Concilium: estratti dal lavoro della Sottocommissione IX De Sacramentis

Offriamo ai lettori del blog un documento inedito, relativo ai primi passi della formazione del capitolo sui Sacramenti della Costituzione liturgica.

La Commissione preparatoria De Liturgia assegnò a 13 Sottocommissioni gli altrettanti temi che, secondo le direttive della Commissione Centrale preparatoria e le intuizioni dei membri della stessa Commissione De Liturgia, si decise dovessero essere affrontati in vista della redazione di uno schema per i lavori conciliari.

La IX Sottocommissione avrebbe dovuto occuparsi della formulazione di osservazioni e proposte relative all’ambito dei sacramenti e dei sacramentali. I membri della sottocommissione, della cui storia si dirà meglio in altri articoli e di cui si offrono indicazioni bibliografiche al termine dell’articolo, presentarono in frutto del loro lavoro alla seconda riunione plenaria della Commissione De Liturgia, svoltasi a Roma nell’aprile del 1961. A seguito della discussione e degli emendamenti richiesti, si ritenne necessaria una nuova redazione dei testi che tenesse conto anche del fatto che sottocommissioni diverse avevano notato e proposto simili considerazioni. La nuova formulazione del testo della Sottocommissione IX, presentato in prima redazione nei giorni 21 e 22 aprile, venne presentata il giorno 24 aprile.

Questo testo sarà ripreso dalla Segreteria della Commissione De Liturgia e, passando per vari passaggi di revisioni e limature, diventerà il III Capitolo della SC.

DE SACRAMENTIS ET SACRAMENTALIBUS

  I. DE SACRAMENTIS ET SACRAMENTALIBUS RECOGNOSCENDIS IN GENERE


1. (Necessitas recognitionis faciendae). Maxime ad vitam christianam alendam interest ut fideles sacramenta et sacramentalia, divinae gratiae et cultus inexhaustos fontes, impensissime et cum optimo fructu frequentent. Quod tunc sane facilius fit, si ipsa, quoad eorum liturgicam structuram, quoad textus et ritus, ita ordinantur ut optime res divinas quas significant et suo quoque modo efficient, sic exprimant, ut a fidelibus possint facile percipi et actuosa atque communitarian participation celebrari.

Cum autem, decursu temporum, quaedam in ea irrepserint quae praedictae eorum naturae minus bene respondeant, cum fidelium detriment, Sacrosancta Synodus decernit, libros liturgicos Ecclesiae romanae, qui ritus sacramentales describunt, imprimis Pontificale et Rituale Romanum; ex integro quam primum esse recognoscendos.

 

         2. (Principia generaliora recognitionis). In hac vero recognitione facienda:

a) praemissa accurata investigatione de singulorum sacramentorum et sacramentalium aspectu theologico, historico et pastorali, et prae oculis habitis legibus generalibus structurae et mentis liturgiae;

b) sana traditio retineatur et via legitimo progressi aperiatur;

c) ratio habeatur praesertim de experientiis recentioris generalis instaurationis liturgicae et in specie hodiernarum Collectionum Rituum et particularium indultorum iam concessorum;

d) salva, in necessariis, unitate liturgica Ecclesiae occidentalis, legitimis varietatibus et aptationibus locorum, regionum, coetum locus relinquatur;

e) Collectiones Rituum a Conferentiis Episcoporum quam primum paren-[f. 2/270]tur, non inconsultis peritis, et praevia SRC approbatione, ubique adhibeantur.

 

         3. (Principia ex natura pastorali sacramentorum). Sacramenta porro et sacramentalia, quias sunt propter homine et ultimo honorem Dei intendunt, ad duo ordinantur, ad hominis scilicet sanctificationem et ad cultum christianum debite Deo reddendum (cf. S. Thomas, Summa III 63 a. 5 et 6); utpote vero signa sacra «ad instructionem pertinent» (idem, De Verit. 27 a. 4). Unde fidem non solum supponunt et protestantur, sed etiam, tum in eorum substantia cum in universa eorum celebratione liturgica «verbis et rebus» alunt, qua fideles ad gratiam fructuose recipiendam et ad cultum Deo debite reddendum etiam proxime disponuntur. Ideo «sacramenta fidei» dicuntur.

Exinde in eorum recognitione facienda:

a) ritus exstruantur modo simplici et claro, omnium fidelium captui accomodato, sint brevitate perspicui neque generatim commentationibus indigeant ut intelligantur;

b) si necessariae sint, breves admonitiones praevideantur, ad libitum sacerdotis in momentis opportunioribus dicendae. Locus etiam aptior pro sermone notetur;

c) prae oculis habitis hodiernis religiosis et socialibus adiunctis, veris pastoralibus necessitatibus fidelium necnon gentis ingenio accomodentur;

d) in eorum celebrations lingua adhibeatur fidelibus magis nota, quibusdam formulis exceptis;

e) ritibus baptismatis, confirmationis, matrimonii, funeralium, si extra missam celebrantur, aptae lectiones ex Scriptura inserantur;

f) in institutione Christiana, doctrina de sacramentis et sacramentalibus, spectata simul theoria et praxi liturgica, tradatur.

 

         4. (Principia ex natura hierarchica et communitarian sacramentorum). Sacramenta et sacramentalia Novae Legis non sunt actiones mere privatae, sed totius Ecclesiae Christi totamque semper communitatem suo

[f. 3/271]

quoque modo afficiunt, magis vero immediate communitatem fidelium quae sub parocho legitimo pastore, ad episcopi «societatis et operis adiumentum» (Rit. Rom.) electo, in signulis paroeciis ordinatur.

Quapropter in eorum celebratione Ecclesiae natura hierarchica demonstratur, in primis per episcopum et parochum, iuxta uniuscuiusque ritus naturam, una cum populo Dei. Ideo:

a) ita ordinentur ut in eis actuosa, immediata et comunitaria participatio fidelium, modo unicuique ritui congruo facilis evadat. In specie, prout natura ritus patitur, preces litanicas inserantur et apti cantus a populo decantandi permittantur;

b) rubricae etiam fideles astantes prae oculis habeant eorumque participationem in celebratione definiant urgeantque;

c) in celebratione sacramentorum et sacramentalium unusquisque sive ministrorum sive fidelium solum et totum id agat quod ei ex natura rei spectat;

d) in celebrazione baptismatis, confirmationis, matrimonii praecipuorumque sacramentalium, in quantum fieri potest, ritui singulari et quasi privato, semper praeferatur ritus communis cum frequentia et actuosa participatione communitatis paroeciae.

e) Nonnisi ex vera necessitate baptismata, matrimonia, confirmationes, funeralia extra ecclesiam paroecialem fieri permittatur, abusibus stricte suppressis;

f) in sacramentorum et sacramentalium celebrazione nulla habeatur acceptio personarum aut conditionum, sive in coeremoniis sive in exterioribus pompis.

 

         5. (Principia ex connexione sacramentorum cum Mysterio paschali). Omnia demum sacramenta et sacramentalia virtutem suam a Mysterio passionis, mortis et resurrectionis Christi derivant, in baptismate fundantur et ad sacrificium eucharistiae sicut ad finem ordinantur. Ideo, in quantum fieri, potest, in textibus, caeremoniis et circumstantiis temporis hanc eorum connexionem cum Mysterio paschali, cum baptismate [f. 4/272] et eucharistia exprimant.

 

 

II. DE SACRAMENTIS ET SACRAMENTALIBUS RECOGNOSCENDIS IN SPECIE

 

A. De initiatione cristiana.

 

6. Instauretur catechumenatus adultorum diversis gradibus distinctus, qui diversis ritibus, diversis temporibus celebrandis, signentur. Itaque tempus catechumenatus non sit exclusive modo instructioni deditum, sed etiam actione sacramentali sanctificetur.

 

7. Praesertim in terris missionum, elementa initiationis admittantur, quae apud unumquemque populum in usu reperiuntur, quatenus ritui christiano aptari possunt.

 

a) De Baptismo

8. Ritus ad baptizandos adultos recognoscantur, ratione habita catechumenatus instaurati. Missae, quae celebrationem baptismi sequitur, addatur Hanc igitur proprium ex Missa Paschatis. Pro casibus quibus baptismus extra diem dominicam celebratur, missa In celebratione baptismi Missali Romano inseratur atque missis votivis I.ae classis adscribatur.

 

9. Ritus ad baptizandos parvulos horum condicioni sit appropriatus et partes patrinorum et parentum melius in lucem ponat.

 

10. Conficiatur Ordo brevis baptismi, qui a catechistis in terries missionum et generatim a fidelibus, in periculo mortis, in absentia sacerdotis vel diaconi, adhiberi possit.

 

11. Loco «Ordinis supplendi omissa super infantem baptizatum», novus ritus conficiatur ad solemnizandum ingressum in Ecclesiam infantis, qui ritu brevi fuerat baptizatus. Pari modo provideatur cum neoconversis iam valide baptizatis.

 

12. In clinicis infantes non baptizentur, nisi casu gravi neces-[f.5/273]sitatis. Ideoque in eis erectio fontis baptismalis non permittitur.

 

13. Aqua baptismalis extra tempus paschale toties quoties in ipso ritu baptismatis breviori formula benedicatur.

 

b) De Confirmatione.

14. Ritus confirmationis ita recognoscatur ut ipsa administratio sacramenti aptiori introductione liturgica praeparetur. Ut vero melius eluceat et inculcetur eius natura, quae est perfectio gratiae baptismalis, in eo ritu inserantur profession fidei et renunciation satanae. Integra manente facultate ut pro necessitate extra missam administretur, conficiatur etiam ritus infra missam, quando possibile est, celebrari possit.

 

15. In formula trinitaria, qua fit consignatio in fronte confirmatorum, unicum signum crucis adhibeatur.

 

B. De Eucharestia.

 

16. Ut melius servetur forma convivii sacri sub qua Christus sacrificium Novae Legis instituit et clarius exprimatur per communionem participari altaris sacrificio, maxime curent sacerdotes ut fideles eidem communicent postquam celebrans Corpus et Sanguinem I. C. sumpserit et quidem hostiis in eodem sacrificio consecratis.

 

17. In communione fidelium formula brevior permittatur, ut «Corpus Domini. Amen» vel similis.

 

18. Ad fidelium obtemperandum mandato Christi: «Accipite, manducate….bibite omnes», restauretur communio sub duabus speciebus in concelebratione et in ordinationibus, permittitur vero in aliis specialibus circumstantiis ut sunt consecratio monastica, celebratio matrimonii, conversio adulti, diaconus et subdiaconus in missa solemni.

 

19. Ut melius significetur Eucharistiae fructus, qui est unitas Ecclesiae, instauratur concelebratio in feria V in Coena Domini, per-[f. 6/274]mittitur vero in quibusdam particularibus circumstantiis et in quibusdam communitatibus, de licentia Ordinarii.

 

C. De Paenitentia.

 

20. Ad altius imprimendum in fidelium animos indolem sociale peccati et partes Ecclesiae in actione paenitentiae, sensus paenitentialis temporis quadragesimalis fortius inculcetur et oratio totius Ecclesia pro peccatoribus in meliorem lucem ponatur.

 

21. In absolvendis peccatoribus simplicior formula adhibeatur.

 

 

D. De Unctione infirmorum.

 

22. Hoc sacramentum, quod deinceps «Unctio infirmorum» vocabitur, non est sacramentum morientum, sed graviter aegrotantium ideoque tempus opportunum illud recipiendi est statim ac fidelis in gravem morbum inciderit.

 

23. Unctio infirmi locum habeat post confessionem et sumptionem Eucharistiae.

 

24. In ritu unctionis, ut habeatur in Rituali, orationum distributio ante et post unctionem recongnoscatur.

 

25. Unctio sacra in diuturna infirmitate aliquando iterari potest.

 

 

E. De Ordine.

 

26. Omnes ritus ordinationum a peritis recognoscatur. Monitiones autem fiant lingua fidelibus nota.

 

 

F. De Matrimonio.

 

27. Structura ritus celebrandi Matrimonium in Rituali Romano funditus recognoscatur, salva facultate uniuscuiusque Conferentiae episco-[f. 7/275]porum conficiendi pro singulis regionibus integrum ritum circumstantiis locorum aptatum

 

28. Matrimonium ordinarie infra missam celebretur, post lectionem evangelii et homiliam. In «missa pro sponsis» instauratur praefatio propria ex Gelasiano n. 1446. Benedictio sponsae in missa dicatur in lingua vernacula ante «Pax Domini».

 

 

G. De Exequiis

 

29. Conficiatur ritus exsequiarum ubi sensus paschalis mortis christianae melius adumbretur, condicionibus, et traditionibus singularum regionum adaptandus.

 

30. Ex integro recognoscatur ritus sepeliendi parvulos. Propriam missam habeat ex formulariis antiquis sumptam.

 

 

H. De Sacramentalibus.

31. Sacramentalia, praesertim maiora, funditus recognoscantur, prae oculis habito principio de facili, actuosa et immediata participatione fidelium et attentis odierni necessitatibus. In Rituali Romano recognoscendo, etiam nova sacramentalia, prout necessitats expostulat, addantur.

 

32. Brevietur ritus benedictionis abbatis et ab eo quidquid imitationem consecrationis episcoporum sapit tollatur.

 

33. Conficiatur ritus vestitionis, professionis religiosae et renovationis votorum, qui hac in re valde optandam unitatem, sobrietatem et dignitatem inducat. Professio religiosa infra missam fiat.

 

34. Benedictiones trifariam distinguantur: a) communes, ab omnibus uti sunt, praevia recognitio, adhibendae; b) propriae, de iudicio singularum Conferentiarum episcoporum pro singulis regionibus approbandae; c) mixtae, singulis regionibus aptandae.

Bibliografia:

M. Felini, La parola della riconciliazione, Roma 2013,  62-88.

B. Baroffio, “Mons. Mario Righetti e il capitolo III della Sacrosanctum Concilium”, in Teologia Liturgia Storia, Miscellanea in onore di Carlo Manziana vescovo di Crema, ed. C. Ghidelli, Brescia 1977, 319-350.

 

Lo schema comparativo che illustra il trapasso del testo elaborato dalla IX Sottocommissione (indice a sinistra) alla prima redazione del Capitolo sui sacramenti ad opera della Segreteria della Commissione preparatoria De Liturgia (indice a destra)

Lo schema comparativo che illustra il trapasso del testo elaborato dalla IX Sottocommissione (indice a sinistra) alla prima redazione del Capitolo sui sacramenti ad opera della Segreteria della Commissione preparatoria De Liturgia (indice a destra)

Annunci

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google+ photo

Stai commentando usando il tuo account Google+. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...